- VIATOR
- VIATORlate accipitur, apud A. Gellium, l. 12. c. 3. Quum Magistratus Pop. Rom. virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique Viatore solebant; isque qui ex collegio Viatorum officium ligandi haberet, Lictor appellatus est. Ubi. cum Ministri Magistratibus essent Lictores, Viatores, Accensi, Scribae, Statores, Praecones, in generali acceptione Viatoris vocabulum sumitur, vide Lipsium, Elect. l. 1. c. 23. Proprie vero id hominum genus vox notavit. qui a villis ad Senatum Patres accersehant. C. Plinius, l. 18. c. 3. Unde Festus, Viatores, inquit appellantur, qui Magistratibus apparent; eo quia initio omnium tribuum, cum agri in propinquo erant urbis, atque assidue homines rusticabantur, crebrior eorum opera erat in via, quam in Urbe: quod ex agris plerumque bomines vocabantur a Magistratibus, et frequens eorum erat ab agris in Urbem via. Quibus consentit Columella, In praefat. l. 1. Illis temporibus Proceres civitatis in agris morabantur, et cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur ad Senatum. Ex quo, qui eos vocabant, Viatores appellati sunt. Brevius Cicero, Catone mai. A' villa in Senatum arcessebantur Curius et coeteri senes; ex quo qui eos arcessebant, Viatores sunt nominati. Interim hand raro cum Viatoribus Lictores confundi videmus, apud priscos. Unde ad veterem hunc in agris commorandi Procerum Magistratuumque morem alludens Claudianus, Panegyr. de Consul. Manlii Theodori, v. 7. ait.Attamen invitam blande vestigat, et ultroAmbit honor. docuit toties a rure profectusLictor, et in mediis Consul quaesitus aratris, etc.Utebantur autem Viatoribus Consules vocandi et nuntiandi causâ: ut et Praetores: quod vetus docet Inscriptio, quae Romae visitur in Campo Martio: T. Staberio. Secundo, Coactori. Argentario. Viator. Consularis. et. Praetorius. sibi et. Claudiae. Stratoniae. uxori. Sic alter lapis ibid. in Foro Boario, T. Staberius. Epigonus. Viator. Consularis. sibi. et. suis. Libertis. Libertabusque. posterisque. eorum. Tribuni item Pleb. T. Livius, Dec. 1. l. 2. Ardens igitur irâ Tribunus Viatorem mittit ad Consulem; Consul lictorem ad Tribunum etc. Eorum, sicut et Praeconum, Decuriae erant, quae a Consulib. legebantur et mercede afficiebantur, uti testis est antiqua tabula, apud Car. Sigonium, Comment. de antiquo iure Civium Rom. Vide Io. Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. ult. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Aedilibus Viatores, non minus ac praefatis Magistratibus, fuisse, Varro innuere videtur, cum, Aediles, ait, stipati servis publicis, non modo prehendi non possunt, sed et ultro summovent Populum. Quaestoribus vero Lictores ac Viatores, negat Idem. Erant illi liberati servitute, manuque missi, antequam apparerent ac servirent Magistratibus; et licet cives Romani non essent, sed tantum liberi, olim tamen pro parte bonorum dimidia, Testamenti factionem habebant, Petrus Faber, l. 11. Semestr. c. 24. Vide T. Popmam, de Operis Servorum, ut et supra, ubi pluribus egimus de Servis Publicis, nec non voce Cursores. Alias Viator quemlibet itinerantem notat: quô sensu Dempsterus cothurnis grandioribus, ut a luto desenderentur, Viatores non minus ac Venatores,uti consuevisse docet, ad Rosin. l. 5. c. 8. Eorundem habitu Israelitas agnum Paschalem comedere olim iussos esse, accinctos videl. calceatos et baculis nitentes, legimus Exodi c. 12. v. 10. de quo ritu sacro, pluribus agit Sam. Bochartus, Hieroz. parte prior. l. 2. c. 50. ubi non hunc solum; sed et alia Scripturae loca, quibus ad huiusmodi Viatorum habitum ritusque alluditur, erudite exponit. Vide quoque hîc passim, ubi de Baculo, Pera, Peregrinatione etc. In specie Viator cognominatus est, ob peregrinationes multifarias, Fridolinus, Scotorum et Hiberniae Regis filius, qui Euangeliô varias per regiones annuntiatô, obiit A. C. 514. magnâ nominis sui apud Helvetios, Glaronenses in primis, aliosque famâ relictâ, vide Stumpfium, Chronicô Helvet. Simlerum, de Republ. Helvetiorum, Alios. Sed et Viatores, in Eccles. Roman. Fratres dici conversos, quod, pro negotiis Monasteriorum, crebro se viae, a Praefectis missi, committant, docet Car. du Fresne, Glossar. ubi et Viatorem vocari parvum cyathum, vel cochlear, quô Viatores olim usi, addit ex Hesychio Βιάτωρ, κυάθιον μικρὸν, ἤγουν κοχλιάριον.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.